Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog
9 octobre 2012 2 09 /10 /octobre /2012 15:18

 

 Cinq hymnes latins aux Dix mille martyrs.

Voir : 

 

      Source : Hymni inediti. Liturgische Hymnen des Mittelalters : Die sequenzen des Thesaurus hymnologicus H.A. Daniels, Leipzig 1922 Page 49 à 51          

 

                                        De S. Acacio et sociis.

1. Hodiernae festum lucis

Est Achatii laus ducis

   Atque decem milium.

2. Hermolao phalanx ista

Archipraesule baptista

   Dei  colit filium

3. Adrianus christianos

Colere rex deos vanos

   Iubet, sed despicitur.

4 Crucifixus cum cohorte

Dux est, et conformi morte,

   Christi grex afficitur.

5.  Christi poena renovantur,

In his omnes, iterantur,

   Signa mortis domini.

6. Ararat, mons armenorum,

Mons insignis, tot sanctorum,

    Consecratur nomini.

7. Alexandriam decorat,

Mons vicinam, quam perrorat,

    Martyrum cruoribus.

8. Orant Christum triumphantes,

Ut defendat honorantes,

    Ipsos a doloribus.

9. Exauditos se laetantur,

Nam, ipsos quam venerantur,

    Servant a nocentibus.

10. Quorum intercessione 

Socia, rex Iesu bone,

    Nos tibi placentibus.

 

 

 

 

 

 De s. Achatio et sociis.

 

1 Glorietur totus mundus

 In martyrum sollemnia

 

2 Chorus cantet laetabundus

 Per militum suffragia.

 

3 Honor tanto sit diei,

In quo sancti milites

 

4 Propter laudem lesu Christi

 Sunt effecti milites.

 

5 Ut gigantes hi steterunt

Fortes coram Caesare

 

6 Sapienter responderunt

 Se Deum vivum colere.

 

7  "Simulacra non curamus",

Sic dixerunt milites;

 

8 ,"Deum verum adoramus,

Qui est electorum spes."

 

9 His auditis Adrianus

In electos fremuit

Et tormentis plurimis hos

 Flagellari praecipit.

 

10 Flagellati sunt beati

 Vere decem milia

 Et ducuntur supra montem

Ad crucis supplicia.

 

11 Crucifixi sunt electi

Bene octo milia

 

12 Alii omnes sunt delecti

  In montis cavernula.

 

13 Nunc subnixe imploremus

Martyrum levamina,

14 Ut laetemur cum beatis

In aeterna gloria.

 

 

 De s. Achatio et sociis.

 

1 Concensus vox iubilaei

Sollemnizans regum regi

Penetret caelestia;

 

 

2 Dulcescant in aure Dei

Moduli, quos offert ei

Militans ecclesia.

 

3 Verbum caro, panis vivus,

Auctor vitae, caeli clivus,

Rex et sol iustitiae

 

 

4 Tractos ab aeterna lue

Sectatores fecit suae

Martyres victoriae,

 

5 Qua mors vitam superavit,

Humilitas expugnavit

Principem superbiae.

 

 

6 Hac palma railia decem

Evasere mundi faecem

Lacuuique miseriae.

 

7 Frustra saevis, Adriane;

Quos trucidas inhumane,

Caritas vivificat;

 

 

8 Crux adversum te laborat,

Mundus clamat, sanguis plorat

Lex insontes vindicat.

 

9 Summa tot consortum Dei

Contingens in typo rei

Praetaxat mysterium;

 

 

10 Lapsum redintegrat chorum

Deus per tot millenorum

Numerum denarium

 

11 Decalogi lex et ordo

Psalterio decachordo

Concrepant harmonice;

 

 

12 Gaudet mens et lingua, quia

Neutra caret symphonia

Fidei catholicae.

 

13 Plebs praesaga deputavit

Manu forti nostro David

Vere decem milia,

 

 

14 Quae subtractos mortis viar

Confoederat ierarchiae

Crucis efficacia.

 

15 Promissus voce psalmistae

Multiplex est chorus iste

Dei decem milium;

 

 

16 Tot bibentes agonistae

Passionis tuae, Christe,

Gratulantur fluvium.

 

17 Tamquam oves virtimantur,

Conspuuntur, flagellantur,

Vincti spinis coronantur,

Caritatis balsamum

 

 

18 Crucifixi, lanceati,

Laeti mortis mortem pati,

Sponsi sine patre nati

Propinant in thalamum.

 

19 Te sequentes, lesu bone,

Corporal! passione,

Te quaerentes in agone

Possident in gloria.

 

20 Quidquid volunt, impetrare

Possunt apud salutare,

Supplicibus suis dare

Quaesita praesidia.

21  0, qui tot triumphis estis

Compotes aulae caelestis,

Nos intentos vestris festis

Eximite, nam potestis,

Ab omni pernicie,

 

 

22 Ne repulsam tolleremus,

Dum dies adest extremus,

Ne cum reis exsulemus,

Sed cum dignis impetremua

Optionem gloriae.

 

De s. Achatio et sociis.

 

1 Adrianus, rex profanus,

Congregatis pravitatis

Sex regibus exlegibus

 

 

2 Sic bacchatur, irae datur,

Servos Christi leto tristi

Quod dederat, quos oderat

 

 

4 Sunt ter dena milia

Horum, qui invidia

Hos cruciiixerunt;

 

3 Sub tormento nondum lento

Hos qui laesit ; his adhaesit

Exercitus indomitus.

 

5 Sed sunt dena milia

Sanctorum, supplicia

Qui sustinuerunt.

 

6 Inter quos est. passus,

Christ! fidem fassus

Hermolaus episcopus;

 

 

7 Christum praedicavit,

Ipsos baptizavit

Praesulatus servans opus.

 

8 Ipsos una

Dies una

Nuncupata Veneris

 

 

9 Sub tormentis

Pravae gentis

Clausit meta funeris.

 

10 Signa Christi passionis

Cuncta visa sunt agonis

Martyrum in stimulo;

 

 

11 Tellus tremens est quassata,

Et lux solis obscurata

Non micabat saeculo.

 

12 Quos gens praba sauciavit,

Christus sanctions sanavit

Hos solacione;

 

 

 

13 Hi in came lacerati

A Christo sunt praearmati

Fidei umbone.

 

14 Inamoenis postquam poenis

Atque minis venit finis

Consummationis,

 

 

 

15 Petiverunt, tenuerunt

Non defectum, sed effectum

Mox petitionis.

 

16 Sancti Dei, qui tropaei

Dignitatis, sanctitatis

Gaudetis victoria,

 

 

17 Sitis grati advocati

Nostri, dirae die irae

Cum censentur vitia,

 

18 Ne perire, obmutire

Pro peccato perpetrate

Nos contingat misere,

 

19 Sed in throno summo bono

Conregnare, laudes dare

Valeamus libere

 

20 Immortali, aeternali

Regi in pace sedula

Per saeculorum saecula.

 

 

 De S. Achatio et sociis.

 

1 Hie est dies celebrandus 

Laudibusque praesentandus.

Dies decem milium.

 

2 Agon Christi venerandus :

 

Favor crucis imitandus

Mortem sanxit martyrum,

 

3 Quorum duces Hermolaus,

Achatius et Menelaus,

Albinus et Elyethes.

 

 

4 Omnes una, quod sit vanus

Mundus hie, daemon prof anus,

Clamant Christi milites.

 

5 Fides, spe corroborata,

Caritate radicata,

Fulget in martyribus;

 

 

6 Corda, Deo praeparata,

Passione sociata,

Praestant sacris legibus.

 

7 Isti mundo fortiores,

Hostibus praestantiores

Christo sese dedicant;

 

 

8 Hi vicere sic tortores,

Quod passorum dici flores

lure sibi vendicant.

 

9 Quotquot enim per tormenta,

Manu forti palma tenta,

Plura per supplicia

 

 

10 Vitae tenent fundamenta,

Gaudiorum incrementa,

Sed non per similia,

 

11 Morte Christo complantati,

Crucem lesu lucrum rati

Psallunt Deo gratias.

 

 

12 Sol et luna tenebrati,

Terra mota, his probati

Deo reddunt animas.

 

13 Quorum sancta passione

Fusa deprecatione

Vox auditur caelitus:

 

 

14 ,,0mnis, qui devotione

Vestro gaudet pro agone,

Dum non sit proselytus,

 

15 Uli nullum nocumentum;

Vinum, oleum, frumentum

Ac hostis victoriam,

 

 

16 Os confessum, cor non lentum,

Panis vivi sacramentum,

Post haec dabo gloriam."

 

17 Hos tirones veneremur

Martyresque deprecemur,

Ut horuru memoria

 

18 lesu Christo adunemur

Et cum sanctis coronemur

In caelesti gloria.

 

 

 

Partager cet article

Repost 0
Published by jean-yves cordier
commenter cet article

commentaires

Présentation

  • : Le blog de jean-yves cordier
  • Le blog de jean-yves cordier
  • : 1) Une étude détaillée des monuments et œuvres artistiques et culturels, en Bretagne particulièrement, par le biais de mes photographies. Je privilégie les vitraux et la statuaire. 2) Une étude des noms de papillons (Zoonymie) observés en Bretagne.
  • Contact

Profil

  • jean-yves cordier
  • "Il faudrait voir sur chaque objet que tout détail est aventure" Guillevic, Théraqué.  "Un peu de Pantagruélisme (vous entendez que c'est certaine gayeté d'esprit conficte en mespris des choses fortuites)" (Rabelais )"prends les sentiers". Pytha
  • "Il faudrait voir sur chaque objet que tout détail est aventure" Guillevic, Théraqué. "Un peu de Pantagruélisme (vous entendez que c'est certaine gayeté d'esprit conficte en mespris des choses fortuites)" (Rabelais )"prends les sentiers". Pytha

Recherche